History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Hic enim Graecorum exercitus omnium, qui ad eam usque diem exstitissent, pulcherrimus convenerat; maxime autem spectatus est, donec adhuc totus in Nemea erat, quo tempore et Lacedaemonii cum universis copiis aderant cl Arcades et Boeoti et Corinthii et Sicyonii et Pellenenses et Phliasii et Megarenses, atque hi omnes ex singulis delecti, qui non solum Argivis eorumque sociis, sed et aliis praeterea copiis, quae se ipsis adjunxissent, virtute pares esse videbantur.
Hic igitur exercitus sic Agidi succensens abiit et diversi in suam quique patriam se receperunt;
Argivi vero et ipsi multo etiam magis succensebant illis, qui populi injussu fiedus fecerant, existimantes illi quoque Lacedaemonios evasisse, ea occasione sibi oblata, qua nullam aliam commodiorem sibi unquam oblatum iri putabant; nam et prope suam urbem et cum multis lorlibusque sociis certamen futurum fuisse.
Itaque reversi Thrasyllum.apud Clia-radrum, quo in loco antequam urbem ingrediuntur, de causis militaribus judicant, lapidare ccrperunt. Ille vero ad aram confugiens evasit; bona tamen, ejus publicaverunt. ·
Postea vero quum Atheniensium auxilio iis venissent mille gravis armaturae milites·et trecenti equites, quibus Laches et Nicostratus praeerant, Argivi (nihilominus enim hedera cum Lacedaemoniis inita rumpere non audebant) ipsos abire jubebant, nec cum populo agere volentes produxerunt, priusquam Manlinei et Elei (adhuc enim aderant) precibus extorserunt.