History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Simul autem etiam se praeparabat, mille et quingentos Thraces mercede conductos, et Edones omnes, peltatos et equites evocans; habebat praeterea Myrciniorum et Chalcidensium, praeter eos, qui apud Amphipolin erant, mille peltatos.

Universorum autem militum gravis armaturae summa erat duo ferme millia et trecenti Graecorum equites. Ex his Brasidas cum mille et quingentis ad Cerdylium castra habebat, ceteri vero intra Amphipolin cum Clearida duce instructi erant.

Cleo vero primo quidem quiescebat, deinde vero coactus est faccre, quod Brasidas exspectabat.