History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Cleo vero, ubi a Torone solvens, nt dixi, adversus Amphipolin classe circumvectus est, profectus Eione, quam belli sedem delegerat, Stagirum Andriorum coloniam inva sit, nec cepit, sed Galepsum Thasiorum coloniam vi expugnavit.
Missisque ad Perdiccam legatis, ut ex societatis jure cum copiis ad se veniret, aliis etiam in Thraciaui missis ad Pollen Odomantum regem, qui quam plurimos
Thraces mercede conduceret, ipse ad Eionem per otium exspectabat.
Brasidas autem his auditis ipse quoque ad Cerdylium castra hostibus opposita fecit; est autem hic locus Argiliorum trans flumen editus, ab Amphipoli non procul distans, unde omnia prospici poterant. Quare Cleo cum suis copiis clam illinc discedere non potuisset; quod quidem Brasidas ipsum exspectabat facturum, ut contempta suorum paucitate adversus Amphipolin cum praesentibus copiis adseenderet.