History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ceterum Argivi undique interclusi erant; nam a planitie quidem Lacedaemonii eorumque socii ipsos ab urbe arcebant, ex locis superioribus vero Corinthii et Phliasii et Pellenenses obstabant, ab illa vero parte, quae Nemeam spectabat, Boeoti et Sicyonii et Megarenses. Ipsis vero Argivis nulli equites praesto erant; soli namque ex sociis Athenienses nondum advenerant.

Argivorum autem et sociorum reliquus exercitus praesentem rerum statum non adeo periculosum esse ducebat, sed opportune proelium commissum iri videbatur, et Lacedaemonios in suo agro et prope suam urbem a se interceptos.

At quum exercitus jamjam essent concursuri, viri duo ex Argivis, Thrasyllus e quinque ducibus unus, et Alciphro publicus Lacedaemoniorum hospes, ad Agidem accesserunt, et cum eo sermonem habuerunt, ne proelium faceret; Argivos enim paratos esse aequo stare judicio, siquid Argivis Lacedaemonii crimini darent, pacemque foederibus ictis in posterum colere.

Atque hi quidem Argivi sua sponte, non autem populi jussu haec dixerunt; et Agis quum has conditiones accepisset ipse, et non cum pluribus ne ipse quidem consul-tasset, sed cum uno tantum, qui inter illius militiae socios praeturam gerebat, has communicasset, quatuor mensium firdus cum iis fecit, intra quos oportebat eos ea conficere, quae dixerant. Atque exercitum confestim abduxit, nulli

229
ceterorum sociorum re declarata.