History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Agis vero non convertit se ad illud iter, qua exspectabant, sed re Lacedaemoniis et Arcadibus et Epidauiriis denuntiata aliud asperum iniit, et in Argivorum planitiem descendit; et Corinthii et Pellenenses et Phliasii alia ardua via iter faciebant; Boeotis vero et Megarensibus et Sicyoniis praeceptum erat, ut via, quae ducit ad Nemeam, descenderent, ubi consederant Argivi, ut si Argivi contra ipsoe in plauitiem ad vim arcendam venirent, Oli equis uterentur eos a tergo insequenles.

Atque Agis quidem exercita sic disposito et irruptione in planitiem facta Saminthum et alia vastabat;

Argivi vero hac re cognita, quum dies jam illuxisset, ex Nemea ad opem agro suo ferendam veniebant, et quum in Phliasiorum et Corinthiorum exercitum incidissent, ex Phliasiis quidem paucos interfecerunt, ipsi vero non multo plures ex suis a Corinthiis caesos amiserunt.

Et Boeoti et Megarenses et Sicyonii, ut iis praeceptum erat, ad Nemeam perrexerunt, nec Argivos amplius illic invenerunt, qui quum in planitiem descendissent, et res suas vastari animadvertissent, ad pugnam se praeparabant. Vicissim vero et Lacedaemonii aciem adversus illos instruebant.