History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

His autem verbis adducti abierunt et Argivos ex agro Epidaurio abduxerunt. Postea vero quum in eundem locum rursus convenissent, ne sic quidem quicquam communiter transigere potuerunt, sed Argivi rursus in agrum Epidau· * num irruperunt, eumque vastabant.

Lacedaemonii vero et ipsi cum suis copiis adversus Caryas profecti sunt, et quum ne hic quidem sacrificia pro transitu facientes litare potuissent, domum redierunt.