History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Epidaurii vero sociorum auxilium implorabant; horum vero nonnulli quidem hunc mensem causabantur, nonnulli etiam ad ipsa agri Epidaurii confinia profecti quiescebant.
Et quo tempore Argivi in agro Epidaurio erant, legationes ex sociis civitatibus ab Atheniensibus excitae Mantineam venerunt. Et quum in colloquium ventum essent, Euphamidas Corinthius verba cum factis congruere negavit; nam ipsos quidem de pace acturos consedisse, Epidaurios vero eorumque socios et Argivos armatos castra opposila habere; primum igitur ab utrisque missos debere exercitus dirimeie, atque ita demum de pace verba rursus facienda.
227