History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem aestate Alcibiades Cliniae filius, Atheniensium dux, Argivis ac sociis, eum adjuvantibus, in Peloponnesum profectus, cum paucis gravis armaturae militibus Atheniensibus et sagittariis, et sociis, quos illinc assumpserat, tum alia quae ad societatem pertinebant, constituebat, per mediam Peloponnesum cum copiis iter faciens, tum etiam Patrensibus persuasit, ut muros ad mare usque perducerent, et ipse alteram munitionem Rhium Achaicum versus exstruere in animo habebat. Sed Corinthii et Sicyonii et alii, quibus hi muri exstructi damnum daturi erant, auxilio accurrentes impediverunt.

Eadem aestate bellum inter Epidaurios et Argivos gestum est, praetextu quidem hostiae, quam ad Apollinem Pythium Epidaurii pascuorum nomine adducere debuerant, nec tamen mittebant (ipsum autem templum erat potissimum in Argivorum potestate); sed vel sine ista causa Alcibiades et Argivi Epidaurum, si possent, occupare statuerant, tum ut Corinthus esset pacata, tum etiam quod Athenienses auxilium ex jEgina Argivis itinere compendiosiore latum iri putarent, quam si Scyllaeum circumveherentur. Argivi igitur se praeparabant ad irruptionem in Epidaurum radendam , ut ipsimet hostiam exigerent.

Per eadem autem tempora Lacedaemonii quoque cum universis copiis ad Leuctra in agri sui confiniis sita adversus Lycaeum duce Agide Archidarai filio, rege suo, profecti sunt; nemo autem sciebat, quonam proficiscerentur, et ne ipsae quidem civitates, unde milites emissi erant.

Sed quum pro transitu sacrificia facientes litare non potuissent, et ipsi domum redierunt, et sociis per nunrios circummissos edixerunt, ut post insequentem mensem (Carneus vero mensis erat, in quo stata sacra apud Dorienses celebrantur) se praepararent, ut ad militiam profecturi.

Illis autem domum reversis Argivi quarto die a fine mensis exeuntis ante mensem Carneum ex suis finibus egressi, quamvis perpetuo illum diem festum agerent, tamen in agrum Epidaurium irruperunt, euroque vastabant.