History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam omnem illius coetus frequentiam ingens timor invaserat, ne Lacedaemonii armati eo venirent, praesertim postea quam Lichas Arcesilai filius Lacedaemonius virgis a lictoribus in stadio caesus erat, quod quum ipsius bigae vicissent, et per praeconis vocem renunciatum esset Boeotorum commune ut victor, quod Lacedaemoniis interdictum erat certaminibus , ipse in stadium progressus aurigam coronasset, cupiens indicare currum illum suum esse; quamobrem multo magis omnes tunc timuerunt, et aliquid novi fore videbatur. Lacedaemonii tamen quieverunt, atque illa dierum festorum celebratio sic iis praeteriit.

Post Olympia autem Argivi eorumque socii Corinthum iverunt, oraturi Corinthios, ut ad se transirent. Aderant autem et Lacedaemoniorum legati, et quamvis multi sermones habiti essent, ad extremum tamen nihil confectum est, sed facto terraer motu in suam quique urbem discesserunt. Atque hiec aestas finiebatur.

Ineunte autem hieme Heracleotae, qui sunt in agro Trachinio, curo j£nianibus et Dolopibus et Meliensibus et nonnullis Thessalis proelium commiserunt.

Nam hae gentes, quae Heracleotarum urbi finitimae erant, ei hostes erant; haec enim urbs non adversus ullum alium, quam istarum gentium agrum condita erat. Et simul atque condi coepta est, statim ei adversari coeperunt, eam pro viribus atterentes, et tunc Heracleotas pralio superarunt, et Xe-nares, CnkJis filius, Lacedaemonius ipsorum dux in eo ce-

226
cidit; et alii etiam Heracleotae perierunt. Atque illa hiems finiebatur et duodecimus hujus belli anous finiebatur.

Insequentis autem aestatis initio statim Heracleam, quod post proelium graviter infestaretur, Boeoti in fidem receperunt, et Hegesippidam Lacedaemonium ut perperam res illas administrantem expulerunt. Hanc autem urbem receperunt veriti, ne Lacedaemoniis Peloponnesi tumultu turbatis, Athenienses eam occuparent. Lacedaemonii tamen ipsis erant irati.