History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Haec igitur foedera et societates hunc in modum initae eunt, nec tamen ideo illa, quae inter Lacedaemonios et Athenienses inita erant, ab alterutris renuntiata erant.
Corinthii vero, quamvis essent Argivorum socii, haec tamen inire noluerunt, quinetiam quum paulo ante societas inter Eleos et Argivos et Manlineos inita esset, ea conditione, ut cum iisdem bellum gererent et pacem agerent, bujus societatis iiarticipes esse noluerunt, sed dixerunt sufficere sibi superiorem illam subsidiariam societatem, quam inter se inierant, ut alteri alteris mutuam opem ferrent, at nulli bellum communiter inferrent.
Atque ita Corinthii ab illorum societate recesserunt, et animum ad Lacedaemonios iterum conversum habebant.
Hac autem aestate Olympia fuerunt, in quibus Androsthenes Arcas primum in pancratii certamine victor erat; et Lacedaemonii aditu ad templum ab Eleis prohibiti sunt, ne sacrificium facerent, neve certarent, quod ipsis non persolverent multam, quam Elei iis ex lege Olympiaca damnatis irrogaverant; dicebant enim, illos in munitionem Phyrcum arma intulisse, et milites ex suis armatos
Lacedaemonii vero missis legatis contradicebant, negantes, se juste condemnatos, quippe quod foedus Lacedaemoniis nondum denuntiatum esset, quum suos milites armatos illuc immiserunt.
Elei autem dicebant inducias apud se jam fuisse (sibi enim ipsis primis eos indicunt), et se quiescentibus , neque tale quid exspectantibus, utpote foederis tempore, illos clam injuriam sibi fecisse.
Lacedaemonii vero excipiebant, Eleos non amplius oportuisse inducias Lacedaemoniis denuntiare, si quidem jam tunc injuriam sibi ab ipsis fieri putarent, non autem ita, quasi hoc crederent, eos illud fecisse et arma se nusquam postea ipsis intulisse.
Elei vero in eadem sententia perstabant, dicentes, se nunquam adductum iri, ut sibi nullam injuriam fieri crederent; sed si Lepreum sibi restituere vellent, suam multae partem remissuros, et partem, quae deo deberetur, se pro ipsis persoluturos.
Sed quum Lacedaemonii audire nollent, Elei rursus haec postularunt, ut Lepreum quidem, si nollent, non restituerent, verum adseenderent ad Jovis Olympii aram, quandoquidem templo uti exoptarent, ut coram Graecis jurarent , se multam in posterum persoluturos.
Sed quum ne ista quidem facere vellent, Lacedaemonii quidem a sacro, sacrificiis et certaminibus, prohibiti sunt, domique sacrificium faciebant; celeri vero Graeci, praeter Lepreatas, sacras legationes mittebant
Elei tamen veriti, ne Lacedaemonii per vim sacrificium facerent, cum juventute armata excubias agebant; ad ipsos autem venerunt et Argivi et Man-tinei, ex utrisque milleni, et Atheniensium equites, qui dierum festorum celebrationem Argis praestolabantur.
Nam omnem illius coetus frequentiam ingens timor invaserat, ne Lacedaemonii armati eo venirent, praesertim postea quam Lichas Arcesilai filius Lacedaemonius virgis a lictoribus in stadio caesus erat, quod quum ipsius bigae vicissent, et per praeconis vocem renunciatum esset Boeotorum commune ut victor, quod Lacedaemoniis interdictum erat certaminibus , ipse in stadium progressus aurigam coronasset, cupiens indicare currum illum suum esse; quamobrem multo magis omnes tunc timuerunt, et aliquid novi fore videbatur. Lacedaemonii tamen quieverunt, atque illa dierum festorum celebratio sic iis praeteriit.