History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Vicissim autem Athenienses quoque Argos et Mantineam et Elin ad opem ferendam proficiscantur, si hostes invadant in agrum Eleorum aut Mantineorum aut Argivorum, prout hae civitates ipsis denunciaverint , ratione quam acerrima poterunt pro viribus; si vero agrum populati discesserint, haec civitas ab Atheniensibus et Argivis et Mantineis et Eleis pro hoste habeatur, et a cunctis his civitatibus malo afficiatur. Bellum autem adversus hanc civitatem susceptum deponere nefas sit, nisi cunctis civitatibus videatur.
Praeterea nulla harum civitatum per agrum suum, aut sociorum, quibus quaeque imperat aut per mare, homines armatos inferendi belli gratia transire sinat, nisi universae civitates, Atheniensis et Argiva et Mantinea et Elea, de communi sententia, ut transitus sit, decreverint.
Iliis autem, qui opem ferent, civitas, quae illos mittet, commeatum praebeat ad dies triginta , ab eo die, quo auxilia in eam civitatem ingressa fuerint, quae opem sibi ferendam significaverit, et abeunti-
Ea autem civitas, quae copias acciverit, imperii summam obtineat, si bellum in ejus finibus geratur; si vero universis civitatibus aliquo conjunctis copiis proficisci visum fuerit, omnes civitates in hac expeditione par imperium participent.