History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Reverso autem eo quum Athenienses audissent, nihil apud Lacedaemonios transactum esse, confestim indignari coeperunt, et injuriam sibi fieri putantes, cum Argivis eorumque sociis (aderant enim illi, ab Alcibiade introducti) hedera ac societatem fecerunt hanc.

« Foedera fecerant Athenienses in centum et Argivi et Mantinei et Elei, pro se ipsis et pro sociis, quibus utrique imperant, sine dolo malo et sine noxa, tam terra quam mari.

Nefas autem sit Argivos et Eleos et Manlineos eorumque socios Atheniensibus ac sociis, quibus Athenienses imperant, arma detrimenti causa inferre, aut Athenienses eorumque socios Argivis et Eleis et Mantineis eorumque sociis, ulla vel fraude vel machinatione.

His conditionibus Athenienses et Argivi et Elei et Mantinei sint socii centum annos. Si hostes in Atheniensium agrum invadant, Argivi et Elei et Mantinei Athenas ad opem ferendam veniant, prout Athenienses denunciaverint, ratione quam acerrima poterunt pro viribus; si autem agrum populati discesserint, haec civitas ab Argivis et Mantineis et Eleis et Atheniensibus pro hoste habeatur, et a cunctis his civitatibus malo afficiatur; nulli vero harum civitatum bellum adversus istam civitatem susceptum deponere liceat, nisi cunctis videatur.