History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque hi postquam pervenerunt, et denuntiarunt quum cetera, tum eliam ad extremum dixerunt , si societatem cum Bceotis initam non dirimerent, donec quidem hi foederi accedere nollent, se quoque cum Argivis eorumque sociis societatem facturos, Lacedaemoni: responderunt, se societatem quidem cum Boeotis initam non dirempturos; Xenares enim ephorus et alii, quotquot ejusdem factionis erant, evincebant, ut haec fierent; foederis tamen jusjurandum Nicia rogante renovarunt; verebatur enim, ne rebus omnibus prorsus infectis abiret, ac male audiret, quod etiam accidit, quippe qui foederum cum Lacedaemoniis factorum auctor esse videretur.

Reverso autem eo quum Athenienses audissent, nihil apud Lacedaemonios transactum esse, confestim indignari coeperunt, et injuriam sibi fieri putantes, cum Argivis eorumque sociis (aderant enim illi, ab Alcibiade introducti) hedera ac societatem fecerunt hanc.

« Foedera fecerant Athenienses in centum et Argivi et Mantinei et Elei, pro se ipsis et pro sociis, quibus utrique imperant, sine dolo malo et sine noxa, tam terra quam mari.