History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

In concione vero, quae postridie convocata est, Niciae, quamvis ipsi Lacedaemonii decepti essent, ipse etiam deceptus de eo, quod negassent, se cum summa potestate venisse, tamen dixit oportere cum Lacedaemoniis potius societatem inire, et dilato Argivorum negotio, ad ipsos iterum mittere, et explorare, quid in animo haberent, docens hanc belli dilationem sibi quidem honestam, illis vero turpem fore; nam sibi quidem maxime expedire, Dorente jam republica fortunam hanc florentem quam diutissime conservare, illis vero in afflicta fortuna versantibus loco lucri fore, primo quoque tempore belli fortunam periclitari.

Atque persuasit ut legatos mitterent, in quorum numero et ipse erat, qui juberent Lacedaemonios, si quid sinceri in animo haberent, Panactum erectum et Amphipolin restituere , et Boeotorum societatem missam facere, si fwdus accipere non vellent, quemadmodum cautum erat, ut neutri sine mutuo consensu cum ullo paciscerentur.

Imperarunt etiam, ut dicerent, se quoque, si injuriam (acere voluissent, societatem cum Argivis jam fecere potuisse, quod Argivi hac ipsa de causa adessent. Et si quid iliod crimini dabant, omnia in mandatis dantes Niciam ejusque

223
collegas dimiserunt.