History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Imperarunt etiam, ut dicerent, se quoque, si injuriam (acere voluissent, societatem cum Argivis jam fecere potuisse, quod Argivi hac ipsa de causa adessent. Et si quid iliod crimini dabant, omnia in mandatis dantes Niciam ejusque

223
collegas dimiserunt.

Atque hi postquam pervenerunt, et denuntiarunt quum cetera, tum eliam ad extremum dixerunt , si societatem cum Bceotis initam non dirimerent, donec quidem hi foederi accedere nollent, se quoque cum Argivis eorumque sociis societatem facturos, Lacedaemoni: responderunt, se societatem quidem cum Boeotis initam non dirempturos; Xenares enim ephorus et alii, quotquot ejusdem factionis erant, evincebant, ut haec fierent; foederis tamen jusjurandum Nicia rogante renovarunt; verebatur enim, ne rebus omnibus prorsus infectis abiret, ac male audiret, quod etiam accidit, quippe qui foederum cum Lacedaemoniis factorum auctor esse videretur.

Reverso autem eo quum Athenienses audissent, nihil apud Lacedaemonios transactum esse, confestim indignari coeperunt, et injuriam sibi fieri putantes, cum Argivis eorumque sociis (aderant enim illi, ab Alcibiade introducti) hedera ac societatem fecerunt hanc.