History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nam quum legati ad populum processissent, et interrogati non dixissent, ut io senatu, se cum summa potestate venisse, tunc vero Athenienses haud amplius rem ferendam puta bant, sed Alcibiadem multo vehementioribus, quam ante, clamoribus Lacedaemonios insectantem audiebant, animi* que propensi erant, statim Argilos Ulonimque comites in concionem introductos socios facere; sed facto terne motu, priusquam quicquam constitueretur, haec concio dilata est
In concione vero, quae postridie convocata est, Niciae, quamvis ipsi Lacedaemonii decepti essent, ipse etiam deceptus de eo, quod negassent, se cum summa potestate venisse, tamen dixit oportere cum Lacedaemoniis potius societatem inire, et dilato Argivorum negotio, ad ipsos iterum mittere, et explorare, quid in animo haberent, docens hanc belli dilationem sibi quidem honestam, illis vero turpem fore; nam sibi quidem maxime expedire, Dorente jam republica fortunam hanc florentem quam diutissime conservare, illis vero in afflicta fortuna versantibus loco lucri fore, primo quoque tempore belli fortunam periclitari.
Atque persuasit ut legatos mitterent, in quorum numero et ipse erat, qui juberent Lacedaemonios, si quid sinceri in animo haberent, Panactum erectum et Amphipolin restituere , et Boeotorum societatem missam facere, si fwdus accipere non vellent, quemadmodum cautum erat, ut neutri sine mutuo consensu cum ullo paciscerentur.