History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Haec Boeotorum legatis audita placebant; nam forte
219
accidit, ut ea peterent, quae etiam amici, qui Lacedaemone erant, ipsis mandarant. Quum autem illi duo Argivi suum sermonem ab iis probari animadvertissent, dixerunt, se legatos in Boeotiam missuros, et abierunt. Boeoti vero domum reversi ad bceotarchas detulerunt et ea, quae Lacedaemone, et ea, quae ex Argivis in congressu audiverant; et boeotarchae ea probabant, et multo promptiores erant, quod ipsis utrinque contigisset, ut et illi ex Lacedaemoniis , quos sibi amicos habebant, eadem peterent, et Argivi ad similia properarent.