History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque Boeoti et Corinthii cum his mandatis^ quae acceperant a Xenare et Cleobulo, et quotquot ex Lacedaemoniis erant iis amici, ut ad suas respublicas referrent, utrique abierunt.
Argivorum vero viri duo e summo magistratu eos abeuntes in ipsa via observabant, congressique cum eis in colloquium venerunt, si quo pacto Boeoti societatem secum inire possent, quemadmodum Corinthii et Elei et Mautinei; se enim existimare, si res ista sibi successisset, facile jam sibi fore et bellum gerere et pacem iacere et cum Lacedaemoniis, si vellent, et cum quibuscunque aliis opus esset, de publico consensu agentibus.