History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Lacedaemonii vero, quum Parrhasios in libertatem asseruissent et munitionem illam evertissent, domum redierant.

Atque eadem aestate Lacedaemonii, quum ad eos jam ex Thracia rediissent milites, qui cum Brasida illuc profecti erant, quos post inita foedera Clearidas reduxerat, decreverant, servos quidem, qui cum Brasida proelio interfuissent, liberos esse, et habitare ubicumque vellent, nec multo post ipsos cum iis, quos recenter in civium jus adsciverant, in Lepreo collocarunt, quod ad Laconicum et Eleum agrum situm erat, quum jam Eleorum hostes essent;

eos vero qui in insula capti erant, et qui arma hosti tradiderant, veriti, ne aliquid rerum novarum molirentur, existimantes, se propter cladem acceptam, etiam si pleno jure essent, deteriore conditione futuros, quum nonnulli jam magistratus gererent, ignominia notarunt, et hoc quidem ignominiae genere, ut nullum magistratum gererent, utque nullam haberSht potestatem aut emendi aut vendendi. Postea tamen rursus in integrum restituti sunt.

Eadem aestate Dictidienses Thysson in monte Atho sitam, Atheniensium sociam, ceperant.

Atque hac tota aestate commercia quidem inter Athenienses et Peloponnesios fuerant, sed suspecti erant inter se statim post inita foedera et Athenienses et Lacedaemonii , quod neutri loca alteris restituerent.

Nam Lacedaemonii , quibus sortito obtigerat, ut priores redderent, nec Amphipolin, nec cetera reddiderant, nec socios, qui erant in Tliracia, ad foedera recipienda adegerant, ac nc Boeotos quidem neque Corinthios, perpetuo dicentes se, si firdera accipere non vellent, una cum Atheniensibus eos coacturos; temporaque sine syngrapha praestituerant, intra quae qui foedera secum non iniissent, utrisque hostes esse oporteret.

Quum igitur Athenienses nihil horam re ipsa praestari viderent, Lacedaemonios nihil aequi animo agitare suspicabantur; quamobrem ipsis neque Pylum repetentibus reddiderunt, sed etiam eos poenitebat, quod capti-

218
vos ex insula reddidissent, et cetera loca retinebant, exspe-dantes donec et illi praestarent, quae promiserant

Lacedaemonii vero dicebant, se prostitisse, quae praestari pos-1 sent; se enim Atheniensibus reddidisse omnes, qui ei ipsis apud se in vinculis fuissent, et milites e Thracia abduxisse, et si quid aliud in sua potestate habuissent; sed Amphipolin in sua potestate non esse dicebant, ita ut traderent, Boeotos vero et Corinthios se operam daturos, ut in foedera adducerent utque Panacium reciperent, et ut Athenienses, quotquot apud Boeotos essent captivi, recuperarent.

Pylum autem postulabant ut sibi restituerent; sin minus, Messenios certe et servitia educerent, quemadmodum et ipsi ex Thracia suos abduxissent, utque locum illum Athenienses ipsi, si vellent, custodirent.

Saepe autem multisquc sermonibus per hanc aestatem liabitis Atheniensibus persuase- I runt, ut e Pylo educerent Messenios ceterosque Helotas, 1 et quotquot ex agro Laconico fugerant; ipsosque in Craniis I Cephalleniae insulae urbe collocarunt.

Hac igitur aestate I a bello quies erat et ultro dtroque inter se commeabant.

Insequenle autem hieme (jam enim alii ephori magistratum gerebant, nec ii, quibus magistratum gerentibus foedera percussa erant, atque horum etiam nonnulli foederibus erant adversarii) quum legationesex sociorum terra venissent, et Athenienses et Boeoti et Corinthii praesentes adessent, et ultro citroque multa verba facta essent, nec quicquam inter eos convenisset, quum domum redirent, Cleobulos et Xenarces, ii, qui ex ephoris foedera frangere potissimum volebant, cum Boeotis et Corinthiis privatim sermones habent, admonentes, ut quam maxime et haec probarent et operam darent, ut Boeoti, ubi prius ipsi societatem cum Argivis iniissent, postea cum Boeotis Argivos Lacedaemoniis socios adjungerent; sic enim Boeotos foedus cum Atheniensibus inire minime coactum iri; Lacedaemonios enim Atheniensium inimicitiis ac foederum cum ipsis initorum violationi amicitiam et societatem Argivorum anteposituros. Habebant enim exploratum, Lacedaemonios perpetuo cupere, civitatem Argivorum recte sibi amicam esse, quod bellum extra Peloponnesum ita levius sibi fore ducerent