History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Negabant igitur, se sociorum jusjurandum violaturos, quod foedera cum Atheniensibus inire nollent; quum enim jurejurando interposito, cujus dii testes fuissent, illis (idem dedissent, non bene jusjurandum servaturos, si illos proderent. Dictum autem esse, nisi vel deorum, vel heroum impedimentum intercederet; hoc autem sibi divinum impedimentum videri.
Atque de veteri quidern jurejurando haec tantum responderunt, de societate autem cum Argivis ineunda se cum amicis deliberaturos, et quicquid justum esset, facturos.
Et Lacedaemoniorum quidem legati domum redierunt. Corinthi vero forte praesentes erant et Argivorum legati, qui Corin. thios ad societatem secum ineundam, et ad omnem cunctationem abjiciendam adhortabantur; illi vero lis responde-derunt, ut ad proximum concilium apud se habendum venirent.
Confestim autem et Eleorum legatio venit, ac primum cum Corinthiis societatem fecit; deinde illinc Argos profecti, quemadmodum edictum erat, Argivorum socii
Nam quum Lepreatis bellum quondam cum quibusdam Arcadibus ortum esset et Elei ad illius belli societatem a Lepreatis acciti essent, ea conditione, ut dimidiam partem agri obtinerent, et bellum composuissent, Elei ita, ut ipsi Lepreata» agrum illum colerent, talentum iis imposuerunt, quod Olympio Jovi quotannis penderent.
Et ad bellum usque Atticum persolvebant; deinde quum desiissent, causati bellum, Elei eos cogebant, illi vero ad Lacedaemonios se converterunt. Et quum hujus controversiae cognitio Lacedaemoniis commissa esset, Elei suspicati, se suum jus non obtenturos, omisso arbitrio Lepreatarum agrum vastarunt.