History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Mantinei vero eorumque socii, quia Lacedaemonios metuebant, primi se iis adjunxerunt Mantinei eoim quandam Arcadiae partem subegerant, quae iis adhuc

215
obediebat, dum bellum cum Atheniensibus gerebatur, et existimabant, Lacedaemonios, praesertim otiosos, sibi non permissuros, ut imperium retinerent; libenter igitur ad Argivos se converterunt, quod illorum civitatem potentem esse ducerent, et Lacedaemoniis semper inimicam, et popularis status administratione utentem, quemadmodum et ipsi.

Quum autem Mantinei defecissent, cetera etiam Peloponnesus mussare coppit, idem sibi quoque faciendum esse, quippe quod existimarent, accuratiore aliqua rerum cognitione illos defecisse, simul etiam quod Lacedaemoniis essent iniensi quum aliis de causis, tum etiam quod in foederibus Atticis scriptum erat, fas esse addere et demere quicquid utrique civitati visum esset, Lacedaemoniis et Atheniensibus.

Haec enim conditio adscripta Peloponnesios maxime perturbabat, et in suspicionem adducebat, ne Lacedaemonii una cum Atheniensibus se in servitutem redigere vellent; aequum enim fuisse, ut haec immutandarum conditionum facultas omnibus sociis adscriberetur.

Quamobrem metu commoti plerique animum ad Argivos appulerant, ut et ipsi pro se quique societatem cum iliis facerent.

Lacedaemonii vero quum intellexissent hunc rumorem per Peloponnesum pervagatum esse, et Corinthios auctorep fuisse, ipsosque cum Argivis foedus facere parare, legatos Corinthum miserunt, ut id, quod futurum erat, anteverterent, et expostulabant quum de eo, quod totius rei auctores fuissent, tum de eo, quod a se deficere, et cum Argivis societatem facere statuissent, eosque jusjurandum violaturos dicebant, atque jam nunc injuste facere, quod foedera cum Atheniensibus percussa non acciperent, quum dictum sit, ut id ratum habeatur, quod major sociorum pars decreverit, nisi vel deorum vel heroum aliquod impedimentum intercesserit.

Corinthii vero praesentibus apud eos sociis, quotquot et ipsi fuedera non admiserant (hos enim ipsi prius advocaverant), Lacedaemoniis contradicebant, injurias quidem, quibus afficerentur, palam non declarantes, quod neque Sollium ab Atheniensibus recepissent, neque Anactorium, et si qua alia re se fraudari putabant, sed speciosam causam praetendentes, se non prodituros eos, qui erant in Thracia; se enim et privatim jurejurando interposito suam iidem ipsis dedisse, quo tempore primum una cum Potidaeatis ab Atheniensibus defecerant, et iterum postea.