History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Brasidas vero veniebat quidem ad opem Toronae ferendam, sed quum in itinere eam captem intellexisset, se illinc recepit, quum quidem quadraginta circiter stadiis abesset, quominus prior adesset.

At Cleo et Athenienses duo tropaea erexerunt, unum quidem in portu, alterum vero ad munitionem et Toronaeorum quidem mulieres et liberos in servitutem abstraxerunt, ipsos vero, et Peloponnesios, et si quis alius Chalcidensium aderat, cunctos ad septingentos numero, Athenas miserunt; atque Peloponesii quidem postea, quum foedus initum est, ab ns d.miss. sunt, ceteri vero facta capitum permutatione, ut singula

204
pro singulis darentur, ab Olynlhiis redempti sunt.

Sub idem tempus Boeoti Panactum Atlieniensium castellum in confiniis situm per proditionem ceperunt.