History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Ac primum quidem venit ad munitionem, quam Brasidas urbi circumdederat, quod suburbana includere vellet, et diruta veleris muri parte unam urbem effecerat.
Quum autem Athenienses eam adorti essent, Pasite-lidas Lacedaemonius dux et praesidium, quod illic aderat, ei succurrens, hostibus resistebant Sed quum vi urgerentur, et simul naves, quae circummissae erant, in portum circumveherentur, Pasitelidas veritus, ne naves urbem desertam praeoccuparent, et munitione capta ipse interciperetur, ea relicta cursu ad urbem contendit.
Sed antevertunt eum Athenienses et ii, qui navibus vehebantur, Torone praeoccupata, et peditatus cum vociferatione e vestigio insecutus, et simul irrumpens per illam veteris muri partem, quae diruta erat. Et Peloponnesios quidem ac Toronaeos, qui repugnabant, statim interfecerunt, alios ?ero vivos ceperunt, inter quos et Pasitelidam ducem.