History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Superstes autem fui per totum bellum et cognoscens pro aetate, et animum diligenter advertens, ut aliquid certi scirem; et accidit mihi, ut post praeturam ad Amphipolin gestam patria anoos viginti exsularem, et ul, quod apud utrosque fuerim, maximeque apud Peloponnesios propter exsilium, facilius aliquanto res gestas per otium cognoverim.
Ergo controversias,quae post decennale bellum exstiterunt, et foederum perturbationem et res deinceps in bello gestas, prout gestae sunt, enarrabo.
Postquam enim quinquaginta annorum foedera facta sunt et mox societates, etiam legationes, quae ex Peloponneso ad haec accitae erani, Lacedaemooe discedebant.
Ei ceteri quidem domum abierunt; Corinthii vero primum Argos profecti, cum quibusdam Argivorum principibus sermones conferunt, quandoquidem Lacedaemonii non propter utilitatem Peloponnesi, sed ut eam in servitutem redigerent, foedera sodetatemque fecerint cum Atheniensibus, qui prius iis fuerint inimicissimi, Argivis provide-operam esse dandam, ut Peloponnesus servetur, et decretum faciendum, ut quaecunque Graeca civitas vellet, quae suis legibus viveret, et judicia pana et similia praeberet, er societatem cum Argivis fecere liceat, ita ut alteri alteris auxilium mutuo ferant, paucos autem viros cum summa potestate deligendos, quorum arbitrio res tota permittatur, neque verba hac de re apud populum ferienda, ne ii, qui multitudinem in suam sententiam pertrahere non potuerint, detegantur; dixerunt autem multos odio Lacedaemoniorum accessuros esse.