History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque haec quoque idem Thucydides Atheniensis, prout quaeque gesta sunt, per aestates et hiemes ordine conscripsit, eo usque, donec Lacedaemonii eorumque socii Atheniensibus imperium eripuerunt, et longos muros et Piraeeum ceperunt. Anni autem istius belli huc usque fuerunt in summa septem et viginti.

Quod si quis compositionem, quae intercessit, belli spatio non adseribendam putant, is haud recte judicaverit. Haec enim ipsis rebus gestis quomodo disjuncta sint spectet, et repperiet non esse consentaneum eam judicari pacem, in qua neque reddiderunt neque receperunt omnia, de quibus convenerat, et praeter haec utrique peccarunt in Mantinensi et Epidaurio bello, et in aliis, et socii, qui erant in Thracia, nihilominus hostes erant, et Boeoti decemdiales inducias agebant.

Itaque conjuncto primo decenni bello et suspectis post illud induciis et insecuto has posteriore bello tot quis annos,

214
quot dixi, repperiet,arteinpora computet, et dies praetere· pauco· in discrimine positos, et ex iis, qui aliquid ex oraculis affirmarunt, hoc unam eventum fidem eorum non fefellisse;

semper enim equidem memini, vel ab ipso hujus belli initio usque ad ejus finem vulgo praedicari solitum, hoc bellum ter novenos anoos geri necesse esse.