History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Magistratus autem est in foederibus faciendis Pli-stolas ephorus Artemisii mensis quarto ante finem die, Athenis vero archon Alcaeus, Elaphebolionis mensis sexto ante finem die.

Jurabant autem foedusque percutiebant Lacedaemonii quidem Plistolas, Damagetus, Chionis, Melagenes, Acanthus, Daithus, Ischagoras, Philocharidas, Zeuxidas, Antippus, Tellis, Alcinidas, Empedias, Menas, Lamphilus, ex Atheniensibus vero isti, Lampo, Isthmioni-cus, Nicias, Laches, Eulhydemus, Procles, Pythodorus, Hagno, Myrtilus, Thrasycles, Theogenes, Aristocoetes, Iol-cius, Timocrates, Leon, Lamachus, Demosthenes.

Haec foedera facta sunt extrema jam hieme sub veril initium, statim ab urbanis Dionysiis, integro decennio exacto, si a paucis aliquot diebus discesseris, a ptima irruptione in Atticam facta et ab hujus belli principio.

Spectet autem aliquis secundum tempora, et non secundum eorum, qui singulis in civitatibus aut magistratus gerant aut aliquo honore fungantur, enumerationem nominum, quae rerum ante gestarum notae sint, magis fidem habens. Ilia enim ratio non est accurata, dicere quibus vel ineuntibus vel gerentibus medium migistratum, vel qualibet alia ratione, res quaeque gesta sit.

Sed si per aestates et hiemes numeret, ut scriptum est, ex his ambabus dimidiatis anni par-

212
tibus, qiuc annum conficiunt, hoc primum beUum decem aestates ac totidem hiemes (tabuisse comperiet.

Lacedaemonii vero (ipsis enim sorte obtigit, ut priores redderent ea, quae habebant) et captivos omnes coo-festim, quos penes se habebant, dimittebant, et legatis in Thraciam missis Ischagora et Mena et Philocharida, jubebant Clearidam Amphipolin tradere Atheniensibus, et ceteros foedera, ut quibusque ex convento praeceptum erat, admittere.

Illi vero haec admittere nolebant, quod nequaquam commoda esse ducerent, neque Clearidas urbem tradidit, Chalcidensibus gratificans, dicens, se non posse illis invitis tradere.

Verum ipse celeriter cum legatis illinc assumptis Lacedaemonem profectus, et ut se purgaret, si ab Ischagora ejusque collegis accusaretur, quod non paruisset, et simul eo consilio, ut videret, si forte pacis conditiones adhuc immutari possent, postquam eas confirmatas repperit, ipse quidem quum Lacedaemonii eum remitterent et juberent, potissimum quidem urbem tradere, sin minus, omnes Peloponnesios, quotquot illic essent, educere, celeriter eo proficiscebatur.

Socii vero forte ipsi erant Lacedaemone, et Lacedaemonii eos, qui foedera non admiserant, id iacere jubebant IUi vero per eandem causam, per quam ea etiam primum rejecerant, negarunt, se accepturos, nisi aliqua his aequiora facerent.

Sed quum eos audire nollent, illos quidem remiserunt, ipsi vero societatem cum Atheniensibus faciebant, existimantes, Argivos, quando per Aropelidam et Licham illuc missos foedus renovare noluerant, eos igitur rati sine Atheniensibus minime formidabiles sibi fore, ce-teramque Peloponnesum maxime quietnram; alioqui enim hos ad Athenienses accessuros, si liceret

Praesentibus igitur Atheniensium legatis habitisque colloquiis compositionem fecerunt, et adhibito jurejurando societatem hanc his conditionibus inierunt.