History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Esse porro foedera annos quinquaginta Atheniensibus et Atheniensium sociis ac Lacedaemoniis et Lacedaemoniorum sociis sine dolo malo et sine noxa terra marique.

Item ne arma inferre liceat ob damnum faciendum neque Lacedaemoniis eorumque sociis adversus Athenienses eorumque socios, neque Atheniensibus eorumque sociis adversus Lacedaemonios eorum-que socios, neque arte ulla neque machinatione. Si qua vero controversia inter eos oriatur, jure agant et jurejurando, et conventis, quae fecerint.