History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Foedera fecerunt Athenienses et Lacedaemonii, et socii in has conditiones, et in singulis civitatibus haec jurejurando rata habuerunt.

Quod attinet ad puhlica sacra, licere cuilibet tuto terra marique eo proficisci et immolare et oracula consulere et sacros legatos mittere patrio instituto. Fanum vero templumque Apollinis, quod est Delphis, ipsosque Delphos liberos esse, ita ut utantur suis legibus et suis vectigalibus et suis judiciis et inter se et in terra sua patrio instituto.