History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Non autem certe quidem ad verecundiam, que in foedis et apertis periculis homines plerumque perdit, jam vos convertetis. Multos enim, quamvis adbuc manifeste cernerent, in qualia ferrentur, tamen ea, que turpitudo vocatur, vi nominis animos allicientis, quum verbo superati essent, eo adduxit, ut re ipsa sua sponte in gravissimas calamitates inciderent, et dedecus turpius propter suair stultitiam potius quam propter fortunam acciperent,
Quod vos, si recte consultaveris, cavebitis, nec indecorum censebitis potentissima* civitati cedere, quae commodis conditionibus provocat, ut socii sitis, et vestrum agrum retinentes, tribulum pendatis, neve, belli et incolumitatis optione data, contentionis studio deteriora sequamini; nam qui paribus quidem non cedunt, erga superiores vero recte se gerunt, et inferioribus se moderatos praebent, ii plerumque res bene gesserint.
Considerate igitur etiam nobis semotis, et saepius vobiscum cogitate* vos de patria consultare , quae una est [et cujus salus] in una bac consultatione, prout haec vel felix fuerit vel rem male gesserit, vertetur.«