History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et si hoc assequi nequeant, convertant arma et in vestrum agrum, et in reliquos vestros socios, quos Brasidae non invasit; atque ita non de alieno potius quam de vestro ipsorum ac sociorum agro labor vobis erit subeundus.
Ath. Horum quidem laborum vobis quoque fortasse quippiam acciderit ita, ut rem experti sitis nec ignoretis Athenienses a nulla unquam obsidione propter aliorum metum recessisse.
Animadvertimus autem, vos, quamvis de salute vestra vos consultaturos dixeritis, nullam tamen in tanto sermone mentionem ullius rei fecisse, qua homines freti se servatum iri arbitrentur, sed ea quidem, in quibus firmissimum vestrae salutis praesidium collocatis, in spe et cunctatione posita sunt, praesentes vero opes parvas sunt ad vos tutandos adversus opes jam contra vos instructas. Quapropter magnam declaratis consilii amentiam, nisi nobis semotis aliquid aliud his prudentius adhuc decernatis.