History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Mortuos tamen Atheniensibus reddiderunt. Obierunt autem ex Atiteaien-sibus quidem ad sexcentos, ex adversariis vero septem, quia non acie instructa justum proelium commissum erat, sed potius ejusmodi casu, metuque prius incusso.

Quum autem Athenienses suorum cadavera sustulissent, ipsi quidem domum classe vecti redierunt, illi vero cum Clearida res Amphipolitanas constituebant

Sub eadem aestatis extremae tempora Rhamphias et Autocbaridas et Epicydidas Lacedaemonii nongentorum gravis armaturae militum supplementum in Thraciam ducebant , et quum Heracleam, quae est in agro Trachinio, pervenissent, quicquid iis non recte se habere videbatur, constituebant.