History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Qui vero Brasidam ex proelio exportarant et servarant, adhuc spirantem in urbem importarunt , et cognovit ille quidem suos vicisse, sed non multo spatio interjecto animam efflavit.
Reliquus autem exercitus, qui cum Clearida erat, quum a persequendis hostibus rediissel, cadavera spoliavit, et tropaeum erexit.
Postea vero universi socii Brasidam cum armis prosecuti publice sepelierunt in urbe ante forum, quod nunc
208
est; et ex eo tempore Amphipolitani, quum ipsius mono-menturo septo circumdedissent, ut heroi parentant, et honores tribuerunt certamina et sacrificia anniversaria, et coloniam etiam ipsi, ut ejus conditori, attribuerunt, dejectis Hagnonis aedificiis, omnique monumento deleto, si quid forte supererat, quod coloniae ab eo deductae memoriam conservare posset, existimantes, Brasidam quidem suum servatorem exstitisse, simul etiam in praesentia, propter Atheniensium melum, Lacedaemoniorum societatem colentes, Hagnonera vero propter Atheniensium hostium inimicitias non aeque ex usu suo his honoribus a se affectum neque etiam iis delectatum iri.