History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Existimamus enim deos ex opinione hominum, et homines manifesto naturae necessitate per omnia ei imperare, quem in sua potestate tenent; atque nos hanc legem neque tulimus, neque ea lata primi usi sumus, sed jam constitutam accepimus et in perpetuum futuram relicturi ea utimur, scientes et vos et ceteros, si eadem, qua nos, potentia praediti essetis, idem esse facturos.
Quod igitur ad deos quidem attinet, sic, ut par est, non extimescimus, ne vobis inferiores futuri simus; quod vero attinet ad opinionem, quam de
Lacedaemoniis habetis, qua freti confiditis, eos pudore adductos opem vobis laturos, vestram quidem simplicitatem laudamus, sed non invidemus stultitiam.