History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Mel. Arduum quidem nos quoque (hoc probe sciatis) ducimus esse, et cum vestra potentia et cum fortuna, si non ex aequo utrisque erit, certare; veruntamen confidimus fortuna quidem ob divinum auxilium nos non inferiores futuros, quia pii haud justis obsistimus; ad potentiae vero tenuitatem Lacedaemoniorum societatem nobis adfuturam, quae si nulla alia re, saltem cognatione et pudore adducta opem ferre cogetur. Quare non plane per temeritatem sic audaces sumus.
Ath. Deorum quidem benevolentiam ne nos quidem nobis defuturam arbitramur; nihil enim aut pro jure usurpamus aut agimus praeter ea, quae humanitus aut diis tribuunt homines aut pro se ipsis volunt.