History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et Clearidas, ut constitutum erat, eodem tempore per Thracias portas eruptione facta cum exercitu in hostem ferebatur. Accidit autem, ut hac inopinata et repentina eruptione Athenienses utrinque perturbati trepidarent;

ac sinistrum quidem eorum cornu, quod erat Eionem versus , quod quidem jam processerat, statim divulsum fugere coepit; et Brasidas, hoc jam fugiente, secundum dextrum procedens, vulneratus est, atque Athenienses quidem eum cadentem non animadverterunt, sed qui proximi stabant, sublatum absportarunt.

At dextrum Atheniensium cornu magis manebat, et Cleo quidem, ita ut principio non manere constituerat, statim fugit, et a Myrcinio peltato exceptus, ab eo interfectus est; ejus vero gravis armaturae milites, facto globo in collem conversi Clearidam bis terve irruentem propulsabant, nec prius cesserunt, quam Myrciniorum et Chalcidensium equitatus et peltati circumsistentes atque jaculis petentes in fugam eos verterunt.