History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed quum hoc ei lentius fieri videretur, ipse dextro cornu converso, et nudo latere hostibus objecto exercitum abducebat.

Et in hoc tempore Brasidas, quum opportu-nitalem adesse et Atheniensium exercitum moveri animadverteret, militibus, quos secum ducebat, ceterisque dixit.

« Isti nos non exspectant; hoc ex lancearum capitumque motu perspicuum est; qui enim hoc faciunt, ii invadentes exspectare non consueverunt. Quare nunc aliquis mihi portas aperiat, quas dictum est, et quam celerrime eruptionem confidenter faciamus. »

Atque ipse quidem per illas portas, quae ad vallum ducebant, perque primas longi muri, qui tunc exstabat, egressus, cursu contendit recta per illam viam, ubi nunc per firmissimam illius loci munitionem eunti tropaeum erectum visitur; et aggresssus Athenienses simul et sua confusione territos, et ipsius audaciam extimescentes, per medium agmen in fugam vertit.