History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Boeoti autem eos inse-quentes caedebant, ac praedpue eqpites, et ipsorum et Lo-
Postridie vero, quum ii, qui erant Oropi, tum etiam ii, qui erantin Delio, praesidio ibi relicto (nam id tamen adhuc tenebant), domum mari revecti sunt.
Et Boeoti erecto tropaeo suorumque cadaveribus susceptis hostiumque spoliatis et praesidio relicto Tanagram redierunt et consilia de oppugnando Delio inibant.
Caduceator vero ab Atheniensibus missus, ut eorum cadavera repeteret, iter faciens obviam fit Boeotorum caduceatori , qui quum ipsum avertisset, dicens eum nihil acturum, priusquam ipse domum revertisset, coram Atheniensibus progressus exposuit mandata Boeotorum, eos non juste facere, qui jura Graecorum violarent;
omnium enim esse institutum , ut inter se agrum invadentes a templis, quae in eo sint, abstineant; Athenienses vero Delium communisse et incolere, et quaecunque in profano loco homines facere soleant, haec omnia in illo fano fieri, et aquam,quam sibi Thebani attrectare nefas duxissent nisi in sacrificiorum usu ad manus abluendas, extractam haurire;