History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et sinistrum quidem Boeotorum cornu vel ad mediam usque partem, ab Atheniensibus vincebatur, qui quum alios illic collocatos, tum vero praedpue Thespienses graviter presserunt. Nam quum milites, qui prope hos erant instructi, se recepissent, et in angusto circumventi essent, qui quidem ex Thespien-sibus perierunt, ii in ipso conflictu se defendentes concisi sunt; atque etiam nonnulli Athenienses, in hoste dreumve-niendo perturbati se mutuis vulneribus interfecerunt, quod se non internoscerent.

Ab hac igitur parte Boeotorum exercitus vincebatur, et ad eam, quae pugnabat, confugit; dextrum vero cornu, in quo Thebani erant, Athenienses superabat, et quum eos repulisset, primo paulatim insequebantur.

Atque aeddit, ut, quum duae equitum turmae a Pagonda dreum collem clam circummissae, dum sinistrum ipsorum cornu laborat, supra collem repente apparuissent, Atheniensium cornu, quod vincebat, existimanti alium exercitum contra se venire, timor incederet;

atque utrinque jam et propter hunc talem casum et propter Thebanos, qui instabant et ordines dissolvebant, universus Atheniensium exercitus in fugam se conjedt.

Et alii quidem ad Delium et mare cursu contenderunt, alii vero ad Oropum, alii ad Parnetha montem, alii vero alio, ut cuique erat aliqua salutis spes.