History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hqjus autem rei experimentum adversus istos habemus; quum enim eos ad Coroneam vicissemus, quo tempore propter nostras seditiones agrum nostram occupatum tenebant, magnam Boeotiae securitatem ad boc usque tempus praestitimus.

Quorum nos memores operam dare oportet, ut et majores natu rebus olim gestis pares simus, et minores natu patrum illorum, qui tunc viri fortes fuerunt, filii, ne domesticas virtutes dedecorent, sed persuasum habentes, deum a nobis futurum, cujus fanum isti nefarie muro septum tenent, et sacrificiis freti, quae nobis immolantibus laetum ac felicem rerum eventum promittunt, adversus hos tendamus, et demonstremus, ut ea, quae concupiscunt, bellum non propulsantibus inferendo comparent, illos vero, quorum patria generositas fert, ut et suum ipsorum agrum semper liberent pugnando, nec alienum in servitutem injuste redigant, non permissuros, ut isti e suis finibus sine certamine discedant.

Pagondas bis verbis Boeotos adhortatus persuasit, ut irent adversus Athenienses, confestimque motis castris exercitum eduxit; jam enim et serum diei erat. Quum autem ad eorum castra prope accessisset, in' loco subsistens, unde colle interjecto alteri alteros conspicere non poterant, aciem instruebat et ut ad proelium se praeparabat

Hippocrates autem, qui apud Delium erat, quum ei nuntiatum esset Boeotos accedere, mittit ad exercitum imperans, ut in suo quisque ordine consisterent, nec multo post ipse adfuit, relictis ferme trecentis equitibus circa Delium, tum ad loci custodiam, si qua manus eum adoreretur, tum etiam ut occasione observata Boeotos in ipso proelio a tergo aggrederentur.