History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nunc vero si cui non pugnare tutius esse videbatur, is mutet sententiam. Nec enim providentia considerationem aeque patitur in iis, quos alius invadit, et quorum ager in discrimen vocatur, atque in eo, qui sua quidem possidet, sed plura affectans ultro bellum aliis infert.
Vobisque patrium est externum exercitum vos invadentem pariter et in vestro et in alieno solo propulsare. Athenienses vero, qui praeterea finitimi sunt, multo magis propulsare necesse est.
Nam si adversus finitimos libertas omnibus in eo posita est, ut illis aemula virtute obsistant, adversus hos utique, qui etiam non modo finitimos, sed et remotos in servitutem redigere conantur,quo modo non vel in extremam dimicationem descendendum sit? (Exemplum autem ob oculos positum habemus
Tanto istorum accolarum propinquitas nobis magis, quam aliis, est periculosa. Qui enim potentiae confidentia, ut nunc Athenienses , arma vicinis inferunt, illum quidem, qui est quietus et qui in suo agro tantum se defendit, confidentius invadere consueverunt, eum vero, qui extra fines occurrit, et qui, si occasio fuerit, belli facit initium, minus prompte bello premere.