History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Debebat quidem, viri Boeoti, ne in mentem qnidem venire cuiquam nostrum, qui magistratum gerimus , non esse rationi consentaneum, nos cum Atheniensibus confligere, si eos non in Boeotia adhuc deprehenderimus. Boeotiam enim, munitionibus ib ea exstructis, ex agro finitimo profecti, sunt vastaturi, atque opinor hostes sunt, quocunque in loco deprehensi fiierint, et undecunque profecti hostilia facinora patrarunt.

Nunc vero si cui non pugnare tutius esse videbatur, is mutet sententiam. Nec enim providentia considerationem aeque patitur in iis, quos alius invadit, et quorum ager in discrimen vocatur, atque in eo, qui sua quidem possidet, sed plura affectans ultro bellum aliis infert.