History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Deinde, quum maxima pars esset absoluta, exercitus quidem a Delio decem ferme stadia recessit, ut domum revertens, etatimque levis armaturae milites plerique discedebant; at gravis armaturae milites subsistentes ibi quiescebant; Hippocrates vero in Delio adhuc remanens et custodias et quicquid reliquum erat, quod circa propugnacula confidendum esset, constituebat.
Per hos autem dies Boeoti Tanagram conveniebant;, et postquam ex omnibus civitatibus aderant et cognoscebant Athenienses procedere, ut domum se reciperent, ceteris Boeotarchis, qui sunt undecim, non ad bellum gerendum adhortantibus, quod Athenienses in Boeotia non amplios essent (Athenienses enim, quum castra posuerunt, erant fere in Oropiae confiniis), Pagondas ^Eoladae filius, qui Thebarum nomine Bueotarchus erat cum Arianthide Lysima-chidae filio , quod imperium tunc penes ipsum esset, proelium committere cupiens et existimans satius esse belli fortunam periclitari, singulas cohortes adhortatus, ne frequentes aciem desererent, Boeotis persuadebat, ut adversus Athenienses irent et proelium committerent, talibus verbis.