History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Itaque plerosque tam inermium quam armatorum, qaa maxime muro munitus firmatu sque locus erat, continentem versus disposuit; praecipiens, ut peditatum propulsarent, si aggrederetur; ipse vero delectis ex omnibus sexaginta gravis armaturae militibus et aliquot sagittariis, extra murum ad mare profectus est, qua potissimum illos ex navibus in terram exscensum facere conaturos existimabat ad loca quidem aspera et saxosa ad mare conversa, sed tamen, quia ab bac parte suae munitionis murus infirmissimus erat, putabat, ut eos illuc deduceret, ipsos studiose expetituros esse;
non enim firmius ibi muniverant, existimantes neque se unquam navibus devictum iri, et ab illis, si per vim in terram escenderent, castellum facili negotio capi posse.
In hac igitur parte, quas ipsum mare spectabat, progressus milites disposuit, ut hostem arceret, si posset, eosque his verbis est adhortatus.
« Viri, qui mihi ejusdem periculi nunc estis socii, nemo vestrum reputando omnes difficultates, quae nos circumsteterunt, callidus videri velit potius quam inconsulto bonae spei plenus adversarios invadere, et ut qui ex his incolumis evadere possit. Nam quaecunque res ut hae nostrae ad necessitatem sunt redactae, earum minime iniri ratio potest, sed periclitatione celerrima opus habent.
Quamquam ego pleraque nobiscum facere video, si et impetum hostium sustinere, neque potiora commoda, quae nobis ad rem feliciter gerendam adsunt,illorum multitudine deterriti roeae prodere velimus.
Quod enim locus accessu difficilis est, hoc pro nobis facere duco, quippe qui nobis quidem illorum impetum sustinentibus auxilio sit ; sed si recesserimus, nullo prohibente accessu facilis erit, quantumvis alioqui difficilis; et hostem graviorem habebimus, quia non facile se recipere {«terit, si nos etiam ipsum urgeamus; dum enim hostes sunt in navibus, facillime propulsari «possunt, sed si in terram escenderint, tunc vero nobiscum aequa conditione pugnabunt.