History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et ipsorum multitudo non admodum est extimescenda; quamvis enim sit ingens, tamen propter difficultatem loci, quo appellere possit, exigua manu pugnabit, atque non in terra habemus adversum exercitum, in aequa conditione numero majorem, sed e navibus pugnantem, quibus multae opportunitates in mari contingant est necesse.
Quare difficultates istorum nostrae paucitati pares esse duco, et simul vestram esse statuo, qui Athenienses estis, et qui experientia novistis, nauticum in alios exscensum si quis resistat, nec gravi fluctuum illisorum strepitu et minaci navium incurrentium impetu territus recedat, non facile posse per vim perfici, ut nunc ipsi quoque persistatis, atque arcentes hostem ad ipsum littoris salebrosi dorsum et vos ipsos et locum conservetis. »
Tali oratione quum Demosthenes Athenienses adhortatus esset, illi majorem fiduciam animo conceperunt, et quum ad ipsum mare descendissent, ibi aciem instruxerunt.
Lacedaemonii vero, motis castris et terrestri exercitu et simul navibus numero XLIII munitiones oppugnabant; il lorum autem classis praefectus erat Trasymelidas Crateeidis filius, Spartanus. Oppugnabat airtem ab ea parte, qua Demostlienes sperabat;
atque Athenienses quidem u trin-que et a terra et a mari hostem propulsabant Illi vero classem partiti, cum exiguo navium numero, quod cum
Brasidas autem omnium maxime conspicuus exstitit. Quum enim esset unus e trierarchis, et videret propter loci et accessus difficultatem trierarchos et gubernatores, si quam etiam ad partem accedi posse videbatur, formidantes et caventes, ue naves confringerent, vociferabatur, dicens non decere ipsos, dum lignis parcunt, munitionem in suo agro ab hostibus exstructam pati, imo jubebat eos, dum ex navibus in littus per vim exscenderent, naves confringere, et socios, ne pro magnis beneficiis suas naves in praesentia Lacedaemoniis largiri dubitarent, sed navibus in littus impactis, et quavis ratione exscensu ex illis in terram facto, et viros et locum in suam potestatem redigerent.