History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed nuntiis etiam per Peloponnesum circummissis imperabant, ut ad opem Pylo ferendam primo quoque tempore concurrerent, et ad suas sexaginta naves, quae apud Corcyram erant, nuntium miserunt; quae per Leucadium Isthmum transportatae, quum Atticam classem, quae ad Zacynthum erat, latuissent, ad Pylum pervenerunt; atque aderant jam etiam copiae pedestres.

Demos thenes vero, quum Peloponnesii navigationis cursum eo adhuc tenerent, duas naves clara ocius emisit, quae nuntiarent Eurymedonti et ceteris Atheniensibus, qui cum classe ad Zacynthum erant, ut celeriter venirent, quod locus in discrimine versaretur.