History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Per idem tempus Simonides Atheniensium dux, coacta paucorum Atheniensium, qui in praesidiis erant, et magna sociorum illic habitantium manu, Eionem, quae est in Thracia, Mendaeorum coloniam, sed Atheniensium lioetem, per proditionem occupavit. Quum autem Chalcidenses et Bottiaei coufestim opem tulissent, inde expulsus est, multosque milites amisit.

Quum autem Peloponnesii ex Attica domum redito, sent, Spartani quidem quum ipsi tum proximi muniripum opem Pylo celeriter ferebant, ceterorum vero Lacedaemo-

151
niorum adversus hostem profectio tardior erat, quod cx altera expeditione modo revertissent.