History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Ultio non ut jus erat, feliciter succedit propterea quod quis iqjuriam ab altero patitur; neque etiam potentia ideo est certa, quod homines bona spe compleat. Sed incertus futuri eventus plerumque plus valet, qui quum sit res omnium maxime lubrica, tamen utilissima videtur; utrique enim pariter timentes circumspectius alii alios invadimus.
« Quare nunc quoque simul et ob inexploratum hujus incerti rerum eventus metum et ob Atheniensium.
ln summa vero intel-ligamus, si mihi assentiamini, futurum, ut unusquisque nostrum suam civitatem liberam obtineat, unde nostro utentes arbitrio illis, qui aut bene aut male de nobis meriti sint, exaequo per virtutem gratiam parem referemus. At si non adhibita mihi fide aliis obediverimus, non ad ulciscendum aliquem, sed etiam, si praeclare nobiscum fortuna egerit, amici inimicissimis et adversarii iis quibus non convenit, per necessitatem fiemus.
« Atque ego quidem, ut initio dixi, maximae civitatis nomine agens, et bellum aliis inferre potius quam illatum propulsare paratus, meum tamen esse arbitror, his provisis aliquid concedere et non adversarios ita maleficiis allicere, ut ipse longe pluribus detrimentis afficiar, neque per stultam aemulationem existimare et proprii me consilii pariter arbitrum esse et fortunae, in quam nullum imperium habeo, sed me et aliis obnoxium esse, quatenus par est.