History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque ita non bellum bello, sed pace discordiae nullo negotio sedantur; et qui evocati sunt, et qui specioso, praetextu injusti huc venerunt, jure optimo re infecta abi» buut.
« Atque commodum quidem, quod ad Athenienses attinet, tantum esse «omperitur, si rebus nostris recte consulamus ;
pacem vero, quam omnium confessione summum bonum esse constat, cur etiam inter nos ipsos facere non oporteat? An existimatis, si quid boni alicui adest, aut si cui contraria, non potiorem esse pacem quam bellum, tum ad liberandum alterutrum his malis, tum etiam ad illud bonum conservandum, et pacem habere honores et dignitates a periculo remotiores, atque alia, quae quis oratione longa persequi posset, quemadmodum de bello?Quibus rebus consideratis non oportet contemnere mea verba, sed potius unumquemque his admonitum suae saluti prospicere.
Et si quis vel suae causae aequitate vel sua potentia fretus certam de rei alicujus successu spem concepit, is caveat, ne praeter spem graviter labatur, illud intelligens, plures jam ultionibus persequentes illos, a quibus injurias acceperant , alios etiam sperantes se suas facultates aliqua potentia amplificaturos, hanc sortem habuisse, ut illi quidem non solum suas injurias ulti non sint, sed ne salutem quidem suam retinere potuerint; hi vero pro amplificaUooe etiam jacturam suarum rerum fecerint.