History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
At Peloponnesii, qui in Attica erant, accepto nuntio de Pylo occupata, domum celeriter se recipiebant; Lacedaemonii enim, et Agis ipsorum rex, id quod Pylo contigerat, ad se potissimum pertinere ducebant; simul etiam quia mature irruptionem fecerant, et frumento adhuc viridi plerisque commeatus deerat; et praeterea frigus acrius, quam illud anni tempus ferret, exercitum pressit.
Quare multis de causis contigit, ut celerius se receperint, et in hac expeditione minimum commorati sint; nam quindecim dies in Attica manserant.
Per idem tempus Simonides Atheniensium dux, coacta paucorum Atheniensium, qui in praesidiis erant, et magna sociorum illic habitantium manu, Eionem, quae est in Thracia, Mendaeorum coloniam, sed Atheniensium lioetem, per proditionem occupavit. Quum autem Chalcidenses et Bottiaei coufestim opem tulissent, inde expulsus est, multosque milites amisit.
Quum autem Peloponnesii ex Attica domum redito, sent, Spartani quidem quum ipsi tum proximi muniripum opem Pylo celeriter ferebant, ceterorum vero Lacedaemo-