History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Itaque manus ad opus faciendum admoverunt, nulla ferramenta ad lapides caedendos habentes, sed eos cum delectu comportantes; et ubi quisque apte quadrare poterat, coagmentabant; et lutum, sicubi opus illo esset, ob vasorum penuriam humeris portabant, corpore ito inclinato, ut commodissime io dorso permanere posset, et manibus a tergo consertis, ne deflueret
Omnique ratione properabant Lacedaemonios antevertere, et illas munitionum partes, quae oppugnationi maxime opportunae erant, prius absolvere, quam iUi ad opem loco ferendam venirent; nam major loci pars suopte situ munita erat, muroque non indigebat.
Illi vero tunc forte diem festum agebant, et quum hoc audirent, parvi faciebant, quod simul atque exercitum eduxissent, aut hostes suum adventum non exspectaturos, aut oppidum a se per vim facile receptum iri putarent; nonnihil eos etiam exercitus, qui in agro Attico adhuc erat \ retardavit.
Athenienses vero communito intra sex dies loco, qua continentem spectat et ubi maxime oportebat, Demosthenem quidem cum quinque navibus ibi reliquerunt, ut ei praesidio esset; cum ceteris autem, quorum major erat numerus, cursum in Corcyram et Siciliam urgebant.